- JOHANNES Apostolus et Euangelista
- JOHANNES Apostolus et Euangelistaictus Theologus et Senior, quia post reliquos Apostolos omnes Mortuus, fil. Zebedaei, frater Iacobi Maioris. A'Christo Serv. insignitur dilectus, utpote qui in eius sinu recubit, et Moriens ei Matrem commendavit. praedicavit cuangelium Asianis, et Parthis. Sub Domitiano, cum in aleo ignito nihil passus esset, in ins. Pathmon religatus est, ubi Apocalypsin vidit. Anuo 96. Ephesum rediit, Anno 98. Euaugelium scripit, contra Ebionem et Cerinthum, Anno 99. cum priore una lavari noluit. Obiit Anno 100. Ephesi: trium quoque Epp. Canonicarum Auctor. hier. descr. c. 9. Euseb. l. 3. c. 18. etc. In evangelium Iohanms, exstant: Alcuini, Octav. Argentorati, A. C. 1527. et Alesii Comm. Octav. Basilieae. A. C. 1553. Amyraldi Paraphrasis, Gall. A. C. 1651, Augustini Tractatus. Brentii Comm. inter opera. Buceri Explanatio Fol. Basileae, A. C. 1536. Bugenhagii Annotat. Cameronis Contiones in c. 6. Gall. 24. Chrysolstomi Expositio. Chytraei Comm. Cocceius in c. 1. Quart. Franekerae. Curionis, in principium evang. Iob. Cyrilli Explanatio. Dalaeus in c. 3. de Dieu, Feri. Comm. Fol. Compluti A. C. 1579. Fricii Explicatio c. 7. Basileae A. C. 1559. Fol. Glassii pia Expositio, c. 17. Ienae. A. C. 1620. Gomari locorum diffic. Explic. Gualteri Homiliae. Heinsii Exercitat. Hemingii Comm. Fol. Basileae, A. C. 1590. Hildershami Contiones, Angl. et Belg. Quart. Huchesoni Expositio, Angl. Fol. Londini A. C. 1657. hunnii Comm. Octav. Witebergae A. C. 1607. Lutheri Explic. c. 18. Mentzeri Meditatio. Quart. Giessae. A. C. 1626. Musculus. Mylii Comm. Francof. A. C. 1624. Oecolampadii Annotat. Origenis Ractatus. Osorii Orationes 21. Pagnini Explicatio c. 6. Lugd. A. C. 1518. Colon. A. C. 1563. Pelargi Comm. Quart. Francofurti, A. C. 1615. Peterii Disputationes Selectae in c. 9. pr. Quart. Lugd. et in 5. seqq. 2. vol. Quart. Ibidem A. C. 1610. Pezelii Enarratio, in 3. pr. c. Neost. Pal. A. C. 1586. Pricaei Annotata, Octav. Parisiis. A. C 1647. Rolloci Comm. 8. Genevae A. C. 1600. Selmessceri similitr, Lipsiae, A. C. 1580. Schlichtingii Socin. Comm. Smalcii Socin. Homiliae in c. 1. Quart. Socini Explicatio c. 1. Tarnovii Comm. Quart. Rostochii A. C. 1629. Titelmanni Elucidatio, Lugd. A. C. 1518. Toleti Comm. Fol Ibid. A. C. 1615. tossani Notae. Trapezuntii in Ioh. ultima. Ursini Vindicatio c. 1. inter opera. Wigani Explicationes, Octav. Regiomont. A. C. 1576. wimpinae Expositio in initium, Fol. Col. A. C. 1531. zepperi Analysis Log. cum Scholus, Octav. Herbornae, A. C. 1595. Vide Crowaei Elenchum Scriptorum. In I eius Ep. prodiêrunt: Althameri Annotat. Argentor. A. C. 1521. Augustini Tractatus 10. Beurlini Enarratio. Clem. Alex. Comm. Eckhardi Analysis Theol. Octav. Giessae. A. C. 1609. Episcopii Socin. Lestiones. Folengii Comm. Octav. A. C. 1555. Grynaei Explicatio. Quart. Basileae A. C. 1591. Hunni Enarratio, Octav. Francof. A. C. 1596. Mestrezati Contion. Gall. Vol. 2. Naogeorgii Annotat. Franc. ad Moenum, A. C. 1544. Oecolampadii Contiones. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homiliae. Octav. Lips. A. C. 1580. Socini Comm. et Theoduli, in Bibl. PP. Zanchius. Vide eius opera. In 2. Ep. exstant: Beurlini Enarratio. Clem. Alex. Comm. Danaei Comm. Octav. Genevae A. C. 1583. Gaultieri Expositio. Grynaei Explicatio. Ionesii Expositio. Angl. Fol. Loud. A. C. 1612. 1618. et 1635. Lybii Explicatio. Octav. Witebergae, A. C. 1580. Pococki Notae. Quart. Lugd. Bat. A. C. 1630. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homiliae, Zanchii Comm. In 3. Ep. prodiêre: Beurlini Enarratio. Danaei comm. Octav. Genevae. Gultieri. et Ionesii Expositio. Lybii Expl. Pococki Ivotae. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homilia. zanchii Comm. Ceterum de secunda, et tertia eius Ep. dubitatum fuisse olim, habes apud Euseb. Hist. Eccl. l. 3. c. 24. et Amphiloch. Ep. de institut. recte studiis ad Seleuc. Encratitae vero eriam πράξεις, Acta, eius iactârunt, teste Epiphanio Haer. 47. etc. Plura de eo, ut et Iob. Bapr. Vide apud Cl. Suicer. in Thes. ut et infra aliquid, in voce Maius, it. Nodsyrs. Imperatores Graeci.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.